monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 31 > 19 > ubk4°Ms.theol.2.86 > sectio 24 > csg457.8 > csg458.45 > sectio 10 > csg458.30 > 22 > 20 > sectio 42 > sectio 2 > sectio 22 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 11
LATRO sic divisit: an laesa sit res publica. primum, (in)quit, crimen constare oportet, deinde tunc reum quaeri. an laesa sit res publica, non solet argumentis probari; manifesta statim rei publicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus, si vectigalia deminuta. hoc damnum, quod tu obicis, (quis) videbat? dic mihi: quando rem publicam laesit? cum unum expositum debilitavit? atqui etiam qui occidit unum non tamen rei publicae laesae tenetur sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures. dic mihi, quis numerus efficiat, ut laesa videatur res publica. duo debilitantur: nondum res publica (laesa est. tres: nondum. ne si plures quidem debilitantur, laesa est res publica.) [iuvenes qui suadere infantes perdidit et infelices] 'potuerunt, ' inquit, 'duces fieri': potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. 'at tamen crudelem rem facit (qui sua de re infantes perdit et infelices mendicare cogit. ' facit) et lanista, qui iuvenes cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et leno, qui cogit invitas pati stuprum, nec laedit rem publicam. ego non laudari reum desidero sed absolvi. noceat hoc illi, cum honores petet. potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.